Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus;
post jucundam juventutem post molestam senectutem
|: nos habebit humus! 😐
Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere?
vadite ad superos, transite ad inferos,
|: ubi iam fuere. 😐
Vita nostra brevis est, brevi finietur,
venit mors velociter, rapit nos atrociter,
|: nemini parcetur. 😐
Vivat academia, vivant professores,
vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet,
|: semper sint in flore! 😐
Vivant omnes virgines faciles, formosae!
vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
|: bonae, laboriosae! 😐
Vivat et res publica et qui illam regit!
vivat nostra civitas, maecenatum caritas,
|: quae nos hic protegit! 😐
Pereat tristitia, pereant osores,
pereat diabolus, quivis antiburschius,
|: atque irrisores! 😐